zur Startseitezur Agorazu den acta diurnazum Tabularium zum Impressumzu den Subsidia  

             

Pegasus 3/ 2001

Ralf Schult: Textauswahl aus den Briefen Ciceros zum Thema

"Cicero, Caesar und der Untergang der libera res publica"

(Gekürzte Fassung / Lektürevorschlag für das Cicero-Semester)

Arbeitspapier zum Seminar FUB - WS 2000/2001 - 16 253 HS Fritsch:

Grundfragen des lateinischen Lektüreunterrichts (Cicero)

 

 

Text Nr. 1: Att. 1,18,1-2

Scr. Romae XI Kal. Febr. a. 694 (60)

CICERO ATTICO SAL.

[1] Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum, quocum omnia, quae me cura aliqua adficiunt, una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. Abest enim frater a)fele/statoj et amantissimus. Metellus non homo, sed "litus atque aer et solitudo mera." Tu autem, qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus, ut tantum requietis habeam, quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. Nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. Itaque, cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. Quare te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. Multa sunt enim, quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor aures nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse.

[2] Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnes et scrupulos occultabo, neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. Atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens, tamen vulnus etiam atque etiam ipsa medicina efficit. Nam, ut ea breviter, quae post tuum discessum acta sunt, colligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. Etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis; vehemens fui et omnes profudi vires animi atque ingenii mei non odio adductus alicuius, sed spe corrigendae et sanandae civitatis.

 

Text Nr. 2: Att. 2,18

Scr. Romae mense Iunio a. 695 (59).

CICERO ATTICO SAL.

[1] Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. atque hic status, qui una voce omnium gemitur, neque facto neque verbo cuiusquam sublevatur. skopo\j est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. Vnus loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes, sed dolor est maior, cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.

[2] Ac ne forte quaeras kata\ lepto\n de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.

[3] Sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. A Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat; illa et munitior est et non impedit quo minus adsim cum velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. non lubet fugere, aveo pugnare. Magna sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.

[4] De Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.

 

Text Nr. 3:  Att. 3,10

Scr. Thessalonicae XIV Kal. Quint. a. 696 (58).

CICERO ATTICO SAL.

[1] Acta quae essent usque ad a. d. VIII Kal. Iunias cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio. sed tamen quoad me vos sperare vultis, vobis obtemperabo.

[2] Nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, cum pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut ne me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem. Mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi, ut haec non aut retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem?

[3] Haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii Kal. Quintilis Thessalonicae.

 

Text Nr. 4: Att. 4,1,4-5

Scr. Romae IV Id. Sept. a. 697 (57).

CICERO ATTICO SAL.

[...] [4] Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto potissimum ex meis litteris velle cognoscere. Pr. Nonas Sextilis Dyrrachio sum profectus ipso illo die, quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sextilibus. ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae salutis; quae res animadversa a multitudine summa Brundinisorum gratulatione celebrata est. ante diem III Idus Sextilis cognovi, cum Brundisi essem, litteris Quinti mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae, legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint.

[5] ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. Cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. A qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.

 

Text Nr. 5: fam. 7,5

Scr. Romae mense Aprili a. 700 (54).

CICERO CAESARI IMP. S. D.

[1] Vide, quam mihi persuaserim te me esse alterum, non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis beneficiis quam ornatissimum domum reducerem; sed, posteaquam et Pompeii commoratio diuturnior erat, quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide, quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi, quam eram solitus de mea polliceri.

[2] Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae: nam, cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: "M. Curti filium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delegabo; si vis, tu ad me alium mitte, quem ornem." Sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur.

Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim. [3] Hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas; de quo tibi homine haec spondeo, non illo vetere verbo meo, quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quomodo homine non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius beneficii certum nomen peto; benevolentiam tuam et liberalitatem peto, neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, "de manu," ut aiunt, "in manum" tuam istam et victoria et fide praestantem; simus enim putidiusculi; quamquam per te vix licet; verum, ut video, licebit.

Cura, ut valeas, et me, ut amas, ama.

 

Text Nr. 6: fam. 1,9,4-6 und 11-18

Scr. Romae mense Decembri a. 700 (54).

M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP.

[...] [4] Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim, quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio beneficio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus collocutionibusque vidisti. [5] Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae cum viderem — neque erant obscura —, non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant. [6] itaque, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. [...]

[11] Ego, si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinnanis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent; cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paulum me immutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem aggregassem.

[12] In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate: hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita; vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare; gravissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembribus tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium. [13] Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem, quo in discrimine cum mirifica senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit — multorum est enim et varia culpa —, tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt: illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientes spoliatos ducibus servis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum afflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. [14] Qua in causa — non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter — usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset.

[15] Sed attende, quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt iidemque postea non meum monumentum — non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat —, monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt: qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt. [16] In quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperunt, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse; — est vero probandum, qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes homines, tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset! —; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carere cumque Metellum unius tribuni pl. rogatio, me universa res publica duce senatu comitante Italia, referente consule promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reciperavisset.

[17] Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi neque hodie assumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paulo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere: non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt; [18] itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet, id enim iubet idem ille Plato, quo ego vehementer auctore moveor, "tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis; vim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur: mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere; huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur; sic enim te existimare velim, cum a vobis, meae salutis auctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. [...]

 

Text Nr. 7: fam. 2,12

Scr. in castris ad Pyramum V Kal. Quint. A. 704 (50).

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora nondum audieramus. Sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere nemo potest. Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit. Iter habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis, quorum industria Romae potest illustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. Spem triumphi inicis: satis gloriose triumpharem, non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.

 

Text Nr. 8: Att. 7,1,2-5

Scr. Athenis XVII Kal. Nov. a. 704 (50).

CICERO ATTICO SAL.

... Nunc audi reliqua. [2] Per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam, quam me hercule in omni genere iudico singularem, confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam, — sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium pro/blhma, quaeso, suscipe. Videsne, ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem. a)ll e)mo\n ou)/pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqej. [Il. 9,33] Sed aliquando tamen persuasisti, ut alterum complecterer, quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio, ut neutri illorum quisquam esset me carior.

[3] haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea, quae de re publica nunc sentiat, mihi valde probari. Vtriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.

[4] verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. ‘DIC, M. TVLLI.’ quid dicam? ‘exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam ?’ non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? ‘Vbi illae sunt densae dexterae?’ nam ut illi hoc liceret, adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; ai)de/omai non Pompeium modo sed Trw=aj kai\ Trwa/daj. [Il. 6,442] Pouluda/maj moi prw=toj e)le/gcei/hn kataqh/sei. [Il. 22,100]

[5] quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus, cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque alius primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam, ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat...

 

Text Nr. 9:  Att. 9,6A

Scr. in itinere Arpis Brundisium III Non. Mart. a. 705 (49).

CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.

Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui, quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me mereris. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.

 

Text Nr. 10: Att. 9,11A

Scr. in Formiano XIV K. Apr. a. 705 (49).

CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP.

[1] Vt legi tuas litteras, quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti ‘consilio et dignitate mea’ minus sum admiratus; de ‘gratia’ et de ‘ope’, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem, ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

[2] quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui, cum primum potui, pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari, contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot enim sunt anni, cum vos duo delegi, quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.

[3] quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor, ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi, ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque vestrum amicum et ad vestram et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti, qui mihi fuerat, fuisses, tamen lectis eius litteris, quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, eandem mihi salutem a te accepisse videor quam ille, in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.

 

Text Nr. 11: Att. 9,18

Scr. Arpini V Kal. Apr. a. 705 (49).

CICERO ATTICO SAL.

[1] Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt, facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, ‘veni igitur et age de pace.’ ‘meone ‘ inquam ‘arbitratu?’ ‘an tibi’ inquit ‘ego praescribam?’ ‘sic’ inquam ‘agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque , inquam ‘de Gnaeo deplorabo.’ tum ille, ‘ego vero ista dici nolo.’ ‘ita putabam , inquam; ‘sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque, quae nullo modo possem silere, si adessem, aut non veniendum.’ summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, ‘ut deliberarem’; non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

[2] Reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, ne/kuia! in qua erat h(/rwj Celer. O rem perditam! O copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt, quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.

[3] Illa tamen kataklei\j illius est odiosa, quam paene praeterii: si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum, quorum posset, ad omniaque esse descensurum. ‘vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?’ certe. ‘cedo reliqua.’ quid? continuo ipse in Pedanum, ego Arpinum; inde exspecto equidem lalageu=san illam tuam. ‘tu malim’ inquies ‘actum ne agas.’ etiam illum ipsum, quem sequimur, multa fefellerunt.

[4] Sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea: ‘videamus hoc quorsum evadat.’ extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito, quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et politikh/n! valde tuas litteras nunc exspecto.

 

Text Nr. 12:  Att. 10,8B

Scr. ex itinere XV Kal. Maias a. 705 (49).

CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.

[1] Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum, ne quo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit, cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nil accidere potest.

[2] Quod ne facias, pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse.

 

Text Nr. 13: Att. 11,5

Scr. Brundisi pr. Non. Nov. a. 706 (48).

CICERO ATTICO SAL.

[1] Quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae, ut id, quod vides, effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides. equidem ex tuis litteris intellexi et iis, quas communiter cum aliis scripsisti, et iis, quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.

[2] Quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video, quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria, ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id, quod quaeris, multum interest, utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

[3] Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse, de qua scribam, non voluntatem.

[4] Quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. Inde profectos eos cum ceteris arbitror.

 

Text Nr. 14: fam. 14,23

Scr. Brundisii prid. Id. Sext. a. 707 (47).

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. v. b. e. e. v. Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam procedam an hic eum exspectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale.

 

Text Nr. 15: fam. 4,4,3-5

Scr. Romae exeunte mense Septembri a. 708 (46).

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

[...] [3] Uno te vicimus, quod de Marcelli, collegae tui, salute paulo ante quam tu cognovimus, etiam mehercule quod, quemadmodum ea res ageretur, vidimus: nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar accusata acerbitate Marcelli - sic enim appellabat - laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum; fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae.

[4] Itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcatium — is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse —, ego rogatus mutavi meum consilium; nam statueram, non mehercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere: fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis; sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam. nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis possit; [5] a quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt.

Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit; cuius ego cum omni probitate summaque virtute, tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat: adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus, nisi quod maxime Caesar velle videatur. Res sunt eius modi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare possit; de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. Hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. Vale.

 

Zusatztext Nr.1: M. TVLLI CICERONIS PRO M. MARCELLO ORATIO, 21-29

[VII] [21] Nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis, qui a te conservati sumus, providenda est: quam etsi spero falsam esse, tamen numquam extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est. Quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens? De tuisne? — tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti? — an ex hoc numero, qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo furor, ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim, qui fuerunt, aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.

[22] Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam; simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies noctisque (ut debeo) cogitans, casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem extimesco; doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.

[23] Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus?

[VIII] Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni, quae iacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles: omnia, quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt.

[24] Non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum, quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae; multaque uterque dux faceret armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest.

[25] Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: "Satis diu vel naturae vixi vel gloriae.’’ Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Qua re omitte istam, quaeso, doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim venit ad auris meas te idem istud nimis crebro dicere, tibi satis te vixisse. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. Omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt: tantum abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud ne gloriae tuae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.

[26] Parumne igitur, inquies, magna relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae: si quidem gloria est inlustris ac pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.

[IX] [27] Haec igitur tibi reliqua pars est: hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris, et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum ‚diu’, in quo est aliquid extremum? quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit: semper immortalitatis amore flagravit.

[28] Nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu continetur. Illa, inquam, illa vita est tua, quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet: nunc etiam quae laudet exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monimenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos.

[29] Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late: sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consili. Servi igitur eis etiam iudicibus, qui multis post saeculis de te iudicabunt, et quidem haud scio an incorruptius quam nos. Nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt.

 

Text Nr. 16: Att. 13,52

Scr. in Puteolano XIV Kal. Ian. a. 709 (45).

CICERO ATTICO SAL.

[1] O hospitem mihi tam gravem a)metame/lhton! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est, ut vix triclinium, ubi cenaturus ipse Caesar esset, vacaret; quippe hominum MM. sane sum commotus, quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. VII nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. e)metikh\n agebat. itaque et edit et bibit a)dew=j et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed bene cocto / et condito sermone bono et, si quaeris, libenter. [Lvcil. frg. 1122 Marx]

[2] Praeterea tribus tricliniis accepti oi( peri\ au)to\n valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is, cui diceres, ‘amabo te, eodem ad me cum revertere.’ semel satis est. spoudai=on ou)de\n in sermone, filo/loga multa. quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias. habes hospitium sive e)pistaqmei/an odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.

 

Text Nr. 17: fam. 7,30

Scr. Romae ineunte mense Ianuario a. 710 (44).

CICERO CURIO S. D.

[1] Ego vero iam te nec hortor nec rogo, ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, "ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam." Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim: ne tu videris multo ante providisse, quid impenderet, tum, cum hinc profugisti. Quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. In campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita est; quo mortuo nuntiato sella sublata est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad Kal. Ian. esset, quae erant futurae mane postridie: ita Caninio consule scito neminem prandisse; nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.

[2] Haec tibi ridicula videntur; non enim ades; quae si videres, lacrimas non teneres. Quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem, quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum; cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum; id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus.

[3] Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficio est — bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus — et est homo non ingratus meque vehementer observat: ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quomodo acceperit et quid tibi pollicitus sit, velim ad me scribas.

 

Text Nr. 18: fam. 6,15

Scr. paulo post Id. Mart. a. 710 (44).

CICERO BASILO SAL.

Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas quidque agatur, certior fieri volo.

 

Text Nr. 19: Att. 14,1

Scr. in suburbano Mati VII Id. Apr. A. 710 (44).

CICERO ATTICO SAL.

[1] Deverti ad illum, de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse. ‘etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?’ quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus XX tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. O prudentem Oppium, qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil, quod quemquam bonum offendat. Sed haec hactenus.

[2] Tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille, ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, ‘Magni refert hic quid velit, sed quicquid vult, valde vult’; idque eum animadvertisse, cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit, libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens, quoad vocarer, dixisse eum, ‘ego dubitem quin summo in odio sim, cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito, quin me male oderit.’ haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit, non modo magnum, sed etiam parvum, scribes. equidem nihil intermittam.

 

Zusatztext Nr. 2

M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SECVNDA, 116-117

[116] Quodsi non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. Quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos, quam ille quosdam habuit ex iis, a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis, quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat; quid multa? Attulerat iam liberae civitati partim metu, partim patientia consuetudinem serviendi.

[117] Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis, quae ab illo rei publicae sunt inusta, hoc tamen boni extitit, quod didicit iam populus Romanus, quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse, quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? An, cum illum homines non tulerint, te ferent?