|
SALVE, SALVE, ASTERIX NEQUE MINUS OBELIX
1.
Miles est statura parva
magni
vir ingenii, Asterix,
qui numquam fugit speciem
periculi. Res
difficiles gerendas omnes
ei commendant et
sagacitate eius omnes
semper confidunt.
2.
Cuius amicissimus
quidam
vir crassissimus Obelix,
qui dicitur, maxime
diligitur. Sues
feros valde amat, qui
in villa ambulant, quorum
multos manu rapit, tostos
eos devorat.
3.
Venerabilis druida
potionem
magicam miscet
et, qui eam bibunt, viribus
iam abundant. Omnes
hostes verberantur, terga
dant, aufugiunt, et
post pugnam aspiciuntur valde
miserabiles.
4.
Et Maiestix, princeps bonus,
miles
est magnificus. Quare
suis venerandus, hostibus
timendus est. Ipse
nihil timet nisi, ne
in caput proprium caelum
cadat, et interdum uxorem
maledicam.
5.
Troubadix est musicus
voce
horrendissimus. Quem,
cum cantat, ceteri iam
profligant magna vi. At
Normannos cantu suo iam
timere docuit et
effecit id, quod nemo antea
effecerat.
|
6.
Idefix est canis fidus,
cuius
nasus acer est.
Obelix
ut homo bonus
dominus
ei bonus est.
Et
quocumque proficiuntur,
Asterix
et Obelix
comitatur
ille canis
prudens
et mirabilis.
7.
In Aegypto architectum
sua
sponte adiuvant
et
Cleopatrae reginae
domum
pulchram construunt.
Magnus
Caesar est deceptus,
Galli
autem victores
domum
redeunt contenti
rebus
gestis optime.
8.
Et Olympiam profecti
laudem
sibi pariunt.
Romanorum
enim fraudem
ingeniose
detegunt.
Ita
Asterix certamen,
quod
est celeberrimum
toto
in orbe etiam hodie,
vincit
celeberrime.
9.
Tota Gallia conquirunt
cibos,
qui famosi sunt.
Et
Romanos nimis pigros
irritant
et illudunt.
Tum
in vicum revertuntur,
ubi
post pericula
magnum
diem festum agunt
laeti
amicitia.
10.
Carmen hoc finitum est,
quia
discus plenus est,
infinita
autem erit
Asterigis
gloria
neque
minus Obeligis
Gallorumque
omnium,
quorum
mores et virtutes
hic
et nunc cecinimus.
Salve,
salve Asterix, neque minus Obelix...
|
|
FALBALA
Falbala,
Falbala, Falbala, tu,
in
somniis meis es stella,
es
stella stellarum stella,
quod
bella es et suavis,
ut
dulcis amabilis flos.
1.
Cum tu per vicum ambulas
Cunctaque
corda irritas,
et
senes laeti exsultant,
quod
bella es...
2.
Capilli tui flavi sunt,
ut
aurum liquens defluunt,
quicumque
videt, miratur,
quod
bella es...
3.
Forma praeclara pulchra es
et
oculis caerueis,
incedis
deae similis
quod
bella es...
4.
Te amat frustra Obelix,
at
felix est Tragicomix,
amicus
certus tibi est,
quod
bella es...
|